HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CIV: De villico iniquitatis

#Luc. XVI#Luc. XII

Ad discipulos autem proposuit Jesus parabolam de villico iniquitatis. Et est villicus propriae villae custos, sed hic accipitur pro oeconomo. Hic timens amoveri et egere, clanculo fecit misericordiam cum debitoribus domini sui, ut, cum ejiceretur, memores beneficiorum, reciperent eum in domus suas. Et laudavit Dominus villicum iniquitatis, non quia inique, sed quia prudenter egisset. Est enim prudentia, quaedam sibi in posterum providentia, et ex hoc quasi a minori intulit Dominus dicens: Si sibi in futurum providens, etiam cum dolo, laudatur, ergo facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula, quasi dicat: Quanto laudandi magis eritis, si provideritis vobis sine dolo. Mammona lingua Syra divitiae, et mammos Satanas, qui opibus seducit. Quae dicuntur iniquitatis, quia de iniquitate colligi solent. Unde vulgata sententia dicitur: Omnis dives, aut iniquus, aut haeres iniqui. Hoc quidam male intelligentes, rapiunt, ut bene dispensent. Sed qui offert sacrificium de substantia pauperis, idem facit, ac si victimet filium in conspectu patris. Vel potest sic exponi, quia Dominus in hoc verbo, et hic providet nobis, et in futuro, quasi dicat: Vobis reservate de rebus vestris ad solatium vitae. De superfluo facite vobis amicos. Quod enim ultra necessaria vitae retinetur, nec proximi necessitatibus erogatur, pecunia est iniquitatis, id est contra aequitatem. In ea enim non servamus aequitatem, quam proximo debemus, quem scilicet sicut nos diligere tenemur. Et nota quod non omnes pauperes possunt nos recipere in aeterna tabernacula, sed quia largimur his, recipiemur ab angelis; bonum est tamen eligere bonos pauperes, cum possumus. Et adjecit Dominus: Servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens eam, plagis vapulabit multis; qui autem non cognovit, vapulabit paucis. Multi propter hoc avertunt aurem, ne audiant verbum Dei, sed hi non nescientes, sed contemptores judicantur.